Pagina:Bodleian Library Byw K 4 6.pdf/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est

corporis que inmundant ipsam· sed inquirit delicias anime in addiscendo sciencias dei qui creavit sua sapiencia seculum suum et investigat vias suas et intelligit secreta sua et tunc aperti sunt oculi anime et deliciantur multum et delectantur delectacione dissimili delectacionibus corporis quia omnes ille crebre corporis finiuntur et terminantur in nichilum et destruunt substanciam suam et faciunt ipsum descendere ad interitum·

Sed delectaciones anime sunt intelligere creatorem suum considerare opera celorum et sapienciam suam cursusque sperarum et formarum earum et quod omnia firmata et fundata sunt in sapiencia et in sua sciencia non potest comprehendere huiusmodi magnos gradus· speculetur homo se ipsum et subtilitatem membrorum unumquemque nervorum prestancium sibi motum et trahencium corpus ad quietem et motum et virtutes insitas in unoquoque membro ad servicium corporis in quo nichil addibile vel minuibile est et per hoc potest cognoscere creatorem suum in veritate sua et sciet quod sciencia hominis dum est in vita est despecta et anima que desiderat scire huiusmodi sciencias et addiscere ipsas est perfecta et recta et hec anima non tristabitur nec turbabitur quando recedet a corpore quod contradicit perfectioni desiderij et inquisicionis sue et nescitis quod philosophus purus et perfectus mortificavit omnia desideria sua in hoc seculo in comessacione potu et vestitu et alijs delectacionibus et thesauris auri et argenti et contempsit omnes delectaciones adducentes ipsum