Anno 277. Franci, qui Germaniorum, quæ Galliarum erant provinciæ, urbes depopulabantur, ab Imperatore Probo victi sunt. Narrat ZosimusTom. 1 p. 576. eos ad Imperatorem accessisse, ab eoque sedes in Galliis obtinuisse. Ib. p. 714.Anno 291. Maximianus Herculius, ut testatur Orator Eumenius, Lætos et Francos in Nerviorum et Trevirorum arva jacentia transtulit. Ib. p. 713. 714. 715.Anno 293. Constantius Chlorus multa Francorum, millia, qui Bataviam aliasque cis Rhenum terras invaserant, interfecit depulitque : quibus terras desertas in Galliis ex colendas distribuit. Eodem anno, vel anno 296. ut quidam volunt, idem Constantius innumeros Francos à propriis ex origine sedibus avulsos, in territoriis Ambianensi, Bellovacensi, Tricassino et Lingonico collocavit. Ib. p. 553.Anno 358. Julianus, referente Ammiano Marcellino, contendit ad Francos quos consuetudo Salios appellavit, qui apud Toxandriam habitacula sibi fixerant. Juliano cùm Tungros venisset occurrit Saliorum |
Pagina:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 2.djvu/44
Haec pagina emendata est
xl
PRÆFATIO.