EX PRAEFATIONE
DAVIDIS HOESCHELII.
Quemadmodum editurus Bibliothecam Photii, Origenis libros
VII contra Celsum, et alia, de variis semper Codicibus
laboravi, quo plenius singula et correctius prelo adornarentur:
ita in Procopio Graece publicando idem mihi studium, labor
idem fuit. Quocirca nobiliss. dn. Ioan. Georg. Hervuartus,
sereniss. Bavar. Ducum intimus consiliarius, hoc cognito,
primus e Ducali Bibliotheca m. s. misit Codicem: alterum
illustris Iosephus Scaliger, a sese emendatum; tertium clariss.
Isaacus Casaubonus manu exaratum perelegante Petri
Chabanaei Illum Boicum, quod ceteris esset emendatior et
integrior, sum secutus potissimum: his, ex uno eodemque
descriptis exemplari Regio, si qua fuit lectionis varietas (ut fuit
maxima lib. 4, de bello Gotth.) in margine locum dedi; sin
quid ex altero utro allatum, atque redintegratum, id, excepto
lib. I. uncis est inclusum Idem Casaubonus, quae ad librum
de Aedificiis Iustiniani supplendum eruditissimus Carolus
Labbaeus IC. e veteri Codice transscripsit, mecum etiam
liberaliter communicavit: ut altero fere tanto hic auctior, quam
antea, in lucem nunc prodeat Caeterum de Procopio Graece
imprimendo viri docti tam cupide institerunt ideo, quia male
ab interprete acceptum norant; qui et τὰ καιριώτατα omiserit,
et quae retinuit, pessima fide converterit nam et fine belli
Gotthici iusto pene volumine fraudavit[1]. Quorum deside-
- ↑ Notat Christophorum Personam: vide Maltreti praefationem p. xiii.