Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/48

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
26
PROCOPII

rissimi, cataphractorum militum xx millia non sufficient. Haec ille, quibus innuebat Cabadem, nisi tolleretur e medio, negotium Persis brevi exhibiturum. Abhorruere tamen eorum animi ab effundendo regio sanguine, satisque habuerunt asservare Cabadem in castello Oblivionis, ita dicto ex lege, quae de eo, qui fuerit illuc coniectus, mentionem unquam fieri vetat, poena etiam capitali iis proposita, qui ipsius nomen protulerint. Quae causa fuit appellationis eiusmodi. Semel autem legi, quae est de Castello Oblivionis, abrogatam vim datumque laxamentum fuisse, Armeniorum monumenta fidem faciunt Res ita contigit.

Persis aliquando bellum fuit cum Armenis inexpiabile per annos xxxii. imperante illis Pacurio, his Arsace ex genere Arsacidarum. Et graviter quidem utrosque, sed Armenos in primis afflixerat bellum impendio diuturnius. Eo processerat mutua diffidentia, ut neutri integrum sibi esse putarent caduceatores mittere. Interim forte accidit ut cum aliis Barbaris Armeniae accolis bellum Persae susceperint. Hic Armeni quo suam in Persas benevolentiam, et pacis cum ipsis colendae studium declararent, in Barbarorum illorum fines prorumpere statuerunt. Cum autem de suo consilio certiores Persas fecissent, improviso impetu Barbaros sine ullo aetatis discrimine ad internecionem prope ceciderunt.