Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/71

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
49
DE BELLO PERSICO I. 10.

tiit ab Anastasio, promittens se Romanis arcem Portasque Caspias traditurum. At rem expendens Anastasius, eo vir ingenio ut nihil agere inconsiderate soleret, ubi vidit non posse militi commeatum suppetere in loco a rebus plane omnibus nudo, nec vicino genti ulli, quae Romanis pareret; gratiam quidem Ambazuci ob eius benevolentiam habere se magnam dixit; rem vero ipsam habuit in postremis Morbo obiit paulo post Ambezsces, eiusque filiis per vim Cabades castello exactis, Portas occupavit.

Post pactas cum Cabade inducias, Anastasius Imp. ex pago Dara urbem fecit, munitissimam sane ac nobilissimam, quam et suo nomine insignivit. Distat Nisibi stadiis c. minus duobus; a limite autem utriusque imperii, circiter xxviii. Persas bellum Hunnicum tenuit, quominus ex animi sententia opus impedirent Simul autem ut Cabades bellum confecit, ad Romanos misit qui suo nomine cum ipsis expostularent, quod contra pacta Medos inter et Romanos olim sancita urbem condidissent ad suos limites. Querelam hanc Anastasius qua minis, qua significatione