Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/130

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
90
PROCOPII

satis commodam pecuniam nullo vindice emungebant. Praetoriani ipsi milites in regia curia conventis iudicibus per vim extorquebant iudicia. Ita nullus stabat ordine, sed quacumque liberet per devia vagabatur: omnia deformata munia, ne integris quidem nominibus; erat respublica quasi lascivientium puerorum regina; sed ut initio statui, mitto iam reliqua. Caeterum ad quaestuarium hoc genus iudiciorum Imperatorem primus allexit Leo quidam genere Cilix, homo sane hiantis avaritiae, et singulare adulatorii dedecoris exemplum, aptissimus occupandis animis atque sententiis imperitorum, et huius tyranni; quippe cuius fatuitate suadelae quodam adminiculo uteretur in subditorum perniciem: hic, inquam, Iustiniano pensandis auro iudiciis primus auctor. Qui ubi hanc sibi constituit artem rapinarum, nihil unquam remisit; sed malo latius manante eo perventum est, ut quisquis in virum probum iniquam obtinere causam cuperet, Leonem adiret, illique controversorum bonorum parte ac Caesari constituta, statim contra ius fasque e regia discederet victa causa. Sic Leo rem pecuniaria amplissimam fecit, et late pa-