Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/146

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
106
PROCOPII

centem truncavit; hunc, quod sceleratum dicere testimonium renuerit; illum, ne prorsus paterent insidiae: scilicet clam esse alios curabat quae publice gererentur in foro.

18. Quod vero non homo, sed sub humana specie furia visus sit Iustinianus, documento esse possunt ingentia quibus affecit homines mala, quippe cum ex atrocitate facinorum auctoris virium immanitas palam fiat. Sane profligatarum a Iustiniano gentium absolutam rationem ac numerum nemo omnium secundum deum habeat, sed arenam citius ad calculum reducat. Ego certe universas animo regiones complectens, quas habitatoribus ille desolatum ivit, dico ab stirpe periisse hominum ducenties decies centena millia, Nam quae longe lateque patet, Africam sic devastavit, ut difficile sit, immo dictu mirabile post multorum ibi dierum viam obvium habere quemquam. Ex Vandalis enim, qui arma tractarent, ad centum sexaginta millia hic degebant; puerorum vero, mulierum ac servitiorum quis numerum dicat? quis Africanorum veterum indigenarum, qui urbes, qui agros colerent, qui mari-