Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/149

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
109
HISTORIA ARCANA.

ut nulla sit hominum ibi frequentia; et caesorum multitudinem assequi numerando non possis. Persae atque Chosroes tertio in reliquum Romanum agrum signa intulerunt. Qua vero illi cumque pervasere excisis urbibus, atque in bis extinctis ubique populis, abactis undecumque captivis regiones habitatoribus desolaverunt: ex quo vero in Colchida incursionem fecere vicissim ipsi, Romani, Lazique, alii alias etiamnum clades accipiunt, Neque vero Persae, vel Saraceni, vel Hunni, vel Sclabeni, aliive barbari ex agro Romano integros exercitus domum reduxere. Nam in impressionibus factis, multoque magis in obsidionibus praeliisque sinistro saepe marte atque cruento et ipsis pugnatum est; ut non Romani modo, sed barbari quoque sanguinarium Iustiniani furorem experti sint. Fuit et Chosroes, ut opportuno loco dixi, vir malo pravoque ingenio; bellorum tamen incendia Iustinianus perpetuo excitavit. Nam in rebus agendis nunquam tempori consulere libuit, omnia intempestive actitata. Pace, induciisque manentibus; semper in finitimos bellorum offensiones mente mala captare; indicto bello inconsulte recidere, seros pro-