Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/157

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
117
HISTORIA ARCANA.

nefarius hic homo ambobus hisce magistratibus, urbisque praefecto omnia sine discrimine permisit cognoscenda crimina, iussis ut pluribus citiusque perdendis hominibus inter se certarent. Ex his vero quopiam, ut aiunt, ab eo percontante, cui potissimum cognitio staret causae, ad singulos quosque forte deferendae. Ei stabit, inquit, qui iudicio collegas antevertat. Sed et quaesturae munus indignis modis accepit; cuius olim singulare fuit reliquorum sane omnium Caesarum studium, scilicet ut a viris tractaretur cum aliarum rerum ac disciplinarum, tum vero iuris apprime consultissimis, et omni prorsus exutis avaritia; summo reipublicae damno alioqui futuris, qui vel inscitia, vel divitiarum cupidine laborantes id munus capesserent. Hic tamen princeps primum quaesturae Tribonianum praefecit, cuius facinora satis alibi dicta sunt, Eo autem vita functo, parteque illius facultatum, licet superstite filio, et bene multis nepotibus, proscripta, Iunilus Afer in eo gradu locatur, homo cui leges ne fama quidem notae, cum in albo causidicorum non fuerit, et licet Latinarum litterarum non ignarus, Graecarum certe causa ne