Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/163

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
123
HISTORIA ARCANA.

trucidant, captisque illorum iumentis sarcinariis praedas redimunt, At perincommode res haec illis cecidit; nam Byzantio missi satellites, horum agrestium virgis, vulneribus cruciare corpora, fortunas atterere, quoad capta barbarorum iumenta redderentur.

22. Posteaquam Iustinianus, Theodoraque Ioannem Cappadocem perdiderunt, successorem loci quaesierunt alium, atque in communi exploratis singulorum ingeniis curarunt suae tyrannidis, et subiectorum exitii ministrum hominem perversissimum. Interim Theodotum in eo gradu collocant, haud laudandis moribus virum, non iis tamen, quibus prorsus illis perplaceret. Tandem observatis omnibus, forte oblatus illis est Petrus quidam genere Syrus, cognomento Barsymes nummularius; is apud mensam aerariam olim assidens, quaestus ex aere circumforaneo foedissimos fecerat, perquam ingeniosa arte circumveniens exactores obolaribus furtis micantium digitorum celeritate interceptis; in quo tanta fuit industria et impudentia, ut cum deprehenderetur, deieraret, labentibusque digitis casum, et quidem audacter adscriberet. Hic inter praetorianos milites adscriptus eo improbitatis pervenit, ut Theo-