Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/168

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
128
PROCOPII

ullum aliquando hominum laeserit, Quare quemadmodum in oculis erat multitudinis, ita Iustiniano ac Theodorae minime gratus; qui uti quemque ex administris bonum probumque praeter opinionem experti sunt, hunc penitus stomachati aversatique omni curarunt studio quamque citissime abigendum. Ergo Petrus post Ioannem aerario praefectus, magnarum omnibus fuit calamitatum auctor, maxima ex parte imminuta pecunia, quae sublevandis multorum rebus prisco more, institutoque Caesaris quotannis impartienda erat; ex hoc aere publico sua ad principem parte delata, iniquas sibi opes hic invenit interim in squalore iacuerunt, quibus extenuata ea foret largitio. Aureum item numisma, quod nunquam antea factitatum est, cudit minus, et erogavit. Haec magistratuum facies sub hoc principe fuit. Quemadmodum vero praediorum possessoribus corruptum iverit rem, dicam; licet istorum explicandis aerumnis vel ea sat essent, quae de praefectis in provincias discedentibus paulo ante commemoravi; cum ante alia omnia, quae narravi, ii praediorum dominos per vim diripiendos curarent.

23. Fuit Romanis imperatoribus mos perantiquus, ut quae superessent