Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/182

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
142
PROCOPII

alia quidem tinctura imbuti sex aureis, regio vero suffecti colore, quem holoverum vocant, quatuor ac viginti et amplius dedit; ex quo Caesari magnas pecunias, sibi clam maiores comparavit: quod inde coeptum hodieque perdurat; unusque ille institoriam hanc rem etiamnum palam exercet. Quare ipsi negotiatores cum Byzantii tum aliis in urbibus incommoda profligatae artis terra marique sensere; Tyri atque Beryti pene universa plebs fullonico manuarioque illi exercitio addicta, collatitiam quaerere stipem, vel fame confici coacta fuit; pars commutata colonia ad Persas transfugit; nam, ut dixi, solus imperatorii thesauri praefectus eam negotiationem habens, lucri parte Caesari delata, sibique maiore seposita, sic opes auget suas publicis calamitatibus. Sed haec hactenus.

26. Ut autem Byzantium, ac reliquas urbes ornamentis spoliarit, modo dicendum est. Primo causidicorum ordinem statuit evertendum, omnibus denegatis praemiis, quibus illi amplissimis, advocatione perfuncti, donari olim et augeri consuessent; iussisque litigatoribus in seque et in litem iurare,