Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/189

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
149
HISTORIA ARCANA.

ita rem conficit. Romanorum imperator Diocletianus magnam frumenti copiam quotannis in egenos distribui populo Alexandrino iusserat; quam illi ad portionem inter se iam inde distributam etiamnum transmittebant ad posteros. Hephaestus bis decies centena millia medimnum fraudatis egenis in horrea publica imperavit, Caesare monito, Alexandrinos id perpetuo contra usurpasse atque liceret, reique publicae interesset. Rem imperator firmam sua autoritate fecit, acceptumque magis ac magis Hephaestum habuit; Alexandrini, qui in eo spem vitae constituissent, hanc saevitiam tanto magis summa in necessitate sensere.

27. Verum enimvero tot Iustiniani sunt flagitia, ut ad ea numeranda nullum tempus satis futurum esset; at ex multis pauca legam, e quibus posteritati plane compertum sit eius ingenium promptum dissimulare, paratum contemnere numen, sacerdotes, leges, populum eius studiis addictum, rationem neque verecundiae ullam habere, neque reipublicae bene utiliterque gerundae, vel scelerum colore aliquo tegendorum, nisi expilandarum modo toto