Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/191

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
151
HISTORIA ARCANA.

ad alia praesto illi futurus, tum ad alliciendos omni studio Alexandrinos. Nam quamdiu regia exclusus est, tamdiu se Christianorum dogmatibus operam navasse affirmabat; in quo plane Theodoram offendit, quae contrariis Caesari studiis, ut supra dixi, ea in re niti visa est. Ubi Paulus Alexandriam tenuit, Psoem diaconum Rhodoni praefecto necandum tradit, quem unum peragendis Caesaris imperatis obicem se pati diceret. Imperatoris crebris illis et perquam studiosis litteris Rhodo permotus vapulare hominem iubet, qui cruciatu confectus periit, Quod ut Iustinianus accepit, summa ope Theodora nitente, omnia in Paulum, Rhodonem atque Arsenium movebat animo, quasi vero iam imperata viris oblitus, Liberium Patricium Romanum Alexandriae praeficit; antistites viros probatos Alexandriam de causa cognituros mittit: inter hos fuit Pelagius ecclesiae Romanae archidiaconus, qui Vigilii pontificis ab eodem iussus, personam sustineret. Paulus homicidii convictus sacerdotio deturbatur; Rhodonem Byzantii perfugam Caesar capite plectit, publicatque bona; quamquam ab eo ternis denis prolatis epistolis, quibus