Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/193

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
153
HISTORIA ARCANA.

nianus intentus erat. Simile quid narrare lubet: Faustinus quidam in Palaestina Samaritis parentibus maioribusque natus, Christianum nomen legis praetulit necessitate, lectus in senatum eum proconsulatum obtinuit; quem ubi post paulo deposuit, Byzantii a sacerdotibus dissimulatae Samaritarum sectae, et in provinciales Christianos saevitiae ac impietatis fit reus. Ergo impotenti furore Iustinianus concitatus, suam credit calamitatem, quod Christianum nomen, Romanorum principe se, a quoquam traducatur. Causa in senatu cognita, Faustinus, instante Caesare, ex senatusconsulto exulatum abibat. Sed interim princeps quanta libuit maxima corruptus pecunia, iudicium rescidit; moxque Faustinus eamdem sustinere dignitatem, actitare cum Augusto, agros in Palaestina et Phoenicia Caesarianos procurare, omnia secure perque libidinem gerere. Pauca quidem haec, ex quibus intelligere tamen liceat, ut Iustiniano libuit Christianorum sanctiones pervertere; nam de abolitis pecunia legibus brevissima narratione dicam.

378. Priscus quidam apud Emesenos fuit, alienae manus perquam ingeniose mentiendae peritus, eiusque fraudis plane idoneus artifex. Porro Eme-