Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/203

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
163
HISTORIA ARCANA.

hinc et praediorum possessoribus gravi dispendio perditi vel temere abiecti commeatus. Exploratorum autem forma haec erat; alimenta quamplurimis olim fuerunt ab aerario, qui per mercaturae, vel alterius rei speciem, ad hostes, et in ipsam Persarum regiam pedem penetrantes, exquisitisque adversariorum consiliis, haec statim reduces principibus aperiebant; quibus praemonitis cautisque nihil improvisum accidit id ipsum iam olim Persae usurpavere; quin Chosroes maioribus praemiis, ut ferunt, exploratoribus decretis, quorum neminem a Romanorum ditione sublatum voluit, ea solertia bene rem gessit. Contra nostris cum alia peccata sunt, tum Lazica regio ab hostibus occupata, Romanis semper ignaris, quo tandem rex Persarum esset copias expositurus. Ingens etiam numerus camelorum ab antiquo publice alebatur, qui militem in expeditionem secuti impedimenta conveherent, ne ad id cogerentur coloni, vel necessariorum quidpiam militem deficeret. Hos etiam Iustinianus ademit fere omnes. Quare modo cum castra in hostes promoventur, nihil quod e re sit, est opportunum.

Quae ergo summo studio in republica curanda erant, sic ferebantur.