Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/224

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
184
PROCOPII

transeamus ad eius matrem. Igitur Iustinianus Augustus in toto orbe Romano multas aedes sacras deiparae aedificavit, easque tantas, tam illustres ac sumptuosas, ut si quis unam aliquam seorsum spectet, continuo suspicetur nihil ipsum egisse aliud, tempusque omne, quo imperium tenuit, transmisisse, mente in illo opere occupata: at nunc, ut dixi, de templis solum agam, quae Byzantii visuntur. Pro moenibus, in Blachernis (id loco nomen) dei matri aedem posuit (nam acta quoque Iustini avunculi debemus ipsi ascribere: cum eius imperium summa auctoritate administraverit.) Est in maris littore templum illud, religione inclytum et augustissimum: cuius latitudo cum longitudine non mediocri aptam habet proportionem, Nihil aliud, quo supra infraque fulciatur, nisi marmoris Parii segmenta in columnarum formam disposita videas. Columnae rectis ordinibus ubique stant, praeterquam in medio, ubi introrsum recedunt ac sinuantur. In primis miretur, qui pedem illuc intulerit, praecelsam citra ruinae periculum fabricam, et magnificentiam, quae nihil habeat inconcinnum.

Eidem templum aliud condidit apud fontem: sic locum appellant, in quo opacissimum est cupressetum: floribus molli solo surgentibus pratum vernat: