Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/252

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
212
PROCOPII

traxit lapidibus inditis, adeoque arctavit, ut sola ipsis reliquerit vestigia ad modum fenestellarum, nec nisi tantum aperturae dederit, quantum sufficit exerendae manui, mittendisque inde telis in aggressores. Insuper adiecit muro pedum fere triginta altitudinem: at non continuavit crassitudinem integram; ne praegravatis nimio pondere fundamentis, dirum aliquid accideret operi: sed imminentem aerem lapidea complexus fabrica, ac porticum molitus circa muros meabilem, huic pinnas imposuit. Quo fit ut moenia duplicem contignationem ubique habeant. In turribus vero tres sunt loci, unde propugnatores a muris hostiles impressiones repellant. Mediis enim turribus rotundum opus attexuit, aliasque fecit in eo pinnas, ita ut ibi murum triplici contignatione distinxerit.

Deinde cogitans turres multas brevi tempore, ut dixi, fecisse vitium, illas quidem non est ausus diruere: propterea quod hostes e propinquo semper imminebant occasioni, et observabant partemne quampiam aliquando perviam offenderent: sed animo ita providit. His turribus in quo erant statu relictis, extra singulas aliud quoddam opus scite praestruxit, quadrata forma, validum et accuratum. Parietes itidem ruinosos altero munimento firmavit. Unum autem,