Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/258

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
218
PROCOPII

ab urbe casus eiusmodi averti possit? Uterque quam ad id valere duxit rationem protulit. At imperator coelesti quodam instinctu, nondum visis Chrysae literis, de sua sententia assecutus est mirabiliter, adumbravitque imaginem, quae Chrysae in somnis obiecta fuerat. Pendebat adhuc consilium, nec quid opus facto esset inter ipsos constabat, cum digressi sunt. Tertio post die quidam affuit, et Chrysae epistolam cum forma visae per somnium machina reddidit imperatori. Hic mechanicos iterum accitos memoria repe tere iubet quae de opere inter se prius contulissent. Mox illi ordine referre quae ipsi ex artis suae praescripto dixissent, et quae imperator per se designasset. Tum Augustus Chrysae tabellarium proferens cum literis et somnii viso futurique operis delineatione, ad magnam ipsos admirationem traduxit, secum reputantes deum in omnibus, quae imperio expedirent, principi nostro opitulari. Igitur cedente peritia atque arte machinariorum, vincit imperatoris sententia: Chryses Daram revertitur, iussus scripta perficere omni studio, plane uti somnio edoctus esset: sic demum mandata est executus.

In loco xl. circiter pedes dissito ab urbis muro exteriori, binos inter scopulos illos, quos amnis interluit, iustae altitudinis ac latitudinis aggerem