Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/291

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
251
DE AEDIFICIIS III. 3.

alter Saphchae. Ac firmo quidem praesidio omnique cura dignissimus uterque erat, ut hostibus hac iter praecluderetur: omnino tamen incustoditus ante nostram aetatem fuit: donec Iustinianus et Phison et angustias praeclare muniit, collocatoque ibi praesidio inexpugnabili, barbaris transitum in provinciam penitus interclusit. Haec Iustinianus Aug. in Sophanene.

Apud Citharizum (est hoc oppidum Asthianenes) novum tumuloso in loco castellum posuit, idque amplissimum ac validissimum: quo et abunde aquai deduxit, provisaque incolis rerum omnium copia, ducem alterum, ut dixi, cum optimo praesidio ibi constituit: atque ita Armenios asseruit securitati.

A Citharizo Theodosiopolin versus alteramque Armeniam est Chorzane provinciae. Haec fere tridui patet, non stagno ullo, non flumine, non montibus, qui angustiis viam comprimant, discreta a solo Persico. Permixtis finibus incolae, seu Romanis seu Persis pareant, mutuo metu vacui, nullas inter se insidias suspicantur; sed invicem connubia iungunt, rei annonariae commercio miscentur, agros communiter colunt; ac si qui gentis alterius du-