Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/357

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
317
DE AEDIFICIIS V. 4.

tur, et immodica laxitas facilem aditum aggressoribus dabat. Et vero attollitur locus ille in tumulos, non brevi, sed longo intervallo inter se dissitos: quos urbis conditor muro comprehendere satagens ne faverent oppugnationi, rem fecerat periculo plenam sub specie securitatis. Moenibus enim concluserat agros complures, hortos, rupes, pecorum pascua: ubi nec postmodum cives ut quidquam aedificarent adducti sunt: sed loco mansit facies pristina; ac sicubi domus extant, eae seorsum solae nullam hactenus vicinitatem habuerunt. Nec muri custodes pro illius modo ac portione sufficere, nec cives ipsum adeo spatiosum curare poterant. Quare semper erant in metu, cum sibi viderentur moenibus nudi. Tandem Iustinianus Aug. recisa murorum parte minime necessaria, urbem coegit in munimentum vere tutum, et adorientibus inexpugnabile; quod ipsum iusto praesidio firmavit. Ita securam reddidit Caesaream Cappadociae.

Erat Mocesus Cappadociae castellum, in plano situm, adeo debile corruptumque, ut ruinam pars iam fecisset, pars minaretur. Eo Iustinianus Aug. diruto, in loco acclivi itaque arduo, ut nemo infestus subire queat, qua vetus castellum illud occidentem spectaverat, murum ingentem extruxit. Multa ibi templa, xenodochia, balneas publicas aedificavit, nihil eorum de-