Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/59

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
19
HISTORIA ARCANA.

patoribus, ne quem diem intermittant, quin eum provocent, probrisque insectentur; ipsa vero quotidianis fere litteris illum apud omnes traducebat, omnium in filium commovebat animos. Quare adolescens in matrem parare delationem denique cogitur. Ergo nescio quem Byzantio advenientem ad Belisarium introducit, qui Theodosii, Antoninaeque consuetudinem referat, et quemadmodum rem totam prosequatur, ipse praescribit. Quae cum Belisarius accepisset, vehementi admodum incensus ira, ad Photii pedes procumbit, imploratque, ut se velit ulcisci tanta lacessitum a quibus minime deberet flagitiorum impietate. Et, o fili, inquit, suavissime, patrem tu quidem tuum quis fuerit ignoras; nam te adhuc nutrix alebat, cum ille cessisset e vita; eius te nihil iuverunt fortunae, quae perexiguae valde fuere; apud me vero licet vitricum educatus, ad id iam aetatis pervenisti, ut tuarum sit. virium mihi praesto esse summis iniuriis affecto. Ad consularem te dignitatem evexi, et opibus amplissimis cumulavi, ut parens, et genitrix, et quidquid est propinquitatis, ego sim tibi, ac iure a te appeller. Non enim sanguinis nomine, sed re-