Pagina:Cartesius - Meditationes de prima philosophia.djvu/1
E Wikisource
SEX SEQUENTIUM
M E D I T A T I O N U MIn secunda, mens quæ, propriâ libertate utens, supponit ea omnia non existere de quorum existentiâ vel minimum potest dubitare, animadvertit fieri non posse quin ipsa interim existat. Quod etiam summæ est utilitatis, quoniam hoc pacto facile distinguit quænam ad se, hoc est, ad naturam intellectualem, & quænam ad corpus pertineant. Sed quia fortè nonnulli rationes de animæ immortalitate illo in loco exspectabunt, eos hîc monendos puto me conatum esse nihil scribere quod non accuratè demonstrarem ; ideoque non alium ordinem sequi potuisse, quàm illum qui est apud Geometras usitatus, ut nempe omnia præmitterem ex quibus quæsita propositio dependet, antequam de ipsa quidquam concluderem. Primum autem & præcipuum, quod prærequiritur ad cognoscendam animæ immortalitatem ; esse ut quam maxime perspicuum de eâ conceptum, & ab omni conceptu corporis planè distinctum formemus ; quod ibi factum est : Præterea vero requiri etiam ut sciamus ea omnia quæ clarè & distinctè