Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/113

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
103
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

quae secundum civiles et sacras leges ei poena debeatur. Metropolita primo verba legis recitat, post autem principis clementiam, cui modus praescribi non possit, implorat, quod simul cuncti barones facere consueverunt. Tandem princeps suam fert sententiam, accusatumque vel absolvit, vel morti aliive poenae adiudicat. Accusati criminis alicuius capitalis magno armaszio incarcerandi traduntur, detenti propter debita vatavo aprodiorum. Poenarum diversa est ratio. Fures suspenduntur, sacrilegi comburuntur, homicidae nobiles capite plectuntur, rustici palo per costas adacto lentum et gravius supplicium subeunt. Atque ea crimina vix aliquam clmentiam dominantium impetrare possunt, nisi concilietur cum occisi propinquis homicida, iique publice coram principe declarent, se culpam poenamque illi remittere, nec postulare amplius, ut sanguis sanguine aut mors morte vindicetur. Id si impetrare quiverit homicida, aliquomodo de clementia principis sperare, certus tamen de sua vita esse non potest. Si enim ex anteacta eius vita principi constet, quod ipsius malitia nulla castigatione tolli possit, aut aliae quaedam rationes subsint, quare illum e medio sublatum velit, respondere solet, actores equidem et occisi propinquos crimen, quod in illius animam commisisset, condonare posse, se autem nolle, ut homicidae malitiosive homines in republica vivant, suoque pure sana illius membra contaminent: eoque nomine facinorosos vel ad supplicium, vel ad salinas damnat.

Barones, si aliquid ex aerario publico in privates usus converterint, aut nefarium aliquid contra principem fuerint moliti, id quod pro inconstanti Moldavorum genio haud raro accidit, inconsultis reliquis baronibus a principe vita bonsique mulctari possunt. Si autem nullum e mora damnum timendum neque metus est, ne reliqui coniurati necessitate in virtutem versa sua exequantur consilia, princeps ad patefaciendam suae sententiae iustitiam, incutiendumque aliis terrorem, rebellem in divan introduci iubet, ex interceptis litteris, si quae sunt, aut aliis argumentis, proditionis convincit, eique vel capitis poenam, vel aliam mulctam indicit. Si mortis reus sit, non poterit alio necis genere supplicium pati, nisi decollatione: Sin verberibus castigandus est, nemini id facere licet, nisi principi, idque vel topuzo (clava prin-