Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/129

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
119
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

caftano induuntur, tertii per tetium, caftano tamen non ornantur, sed solo principis iussu in suis muneribus confirmantur.

Post haec, omnes simul principem ad sacram liturgiam euntem sequuntur: ubi in templo novi barones depositorum sedem occupant, exauctorati vero cum aliis suis collegis in exteriori porticu templi remanent. Finito sacro, ad prandium princeps vocat quoscunque voluerit, circa vesperam vero singulis consiliariis et supremi ordinis baronibus bina pocula argentea, quae duas fere libras capiunt, secundi gradus singulis unum craterem dono mittit, quos illi omnes postea coram principe vino plena exhauriunt.

Uxores baronum primi ordinis eodem die a coniuge principis unico minorique poculo singulae donantur. Sequenti die barones iterum in auditorium conveniunt, principi pro accepto beneficio gratias agunt, et donarium aliquod, equum generosum, vel si quid aliud pretiosum habuerint, singuli per postelnicum ei offerunt.

Eundem honorem eadem luce uxores baronum in praetorio gynecaei coniugi principis exhibent.

Reliquis anni temporibus rarius principes aliquid in muneribus publicis mutare soient, licet nihil obstet, quo minus, quocunque tempore voluerit, veteres barones exauctorare, et novos constituere possit. At quoniam iam antiquitus semper in anni initio creari mutarique barones consuevere, religione forsitan inveterati moris ducti, id illis cerimoniis destinarunt tempus, quod maxime iis convenire maiores rati sunt.

CAPUT XVI - DE RELIQUIS MOLDAVIAE INCOLIS

Vix esse aliam arbitramur tam angustis terminis, ac Moldavia est, circumscriptam provinciam, quae tot et tam diversos populos contineat. Praeter Moldavos, quorum maiores e Maramorisz reversi sunt, plures Graeci, Albani, Serbi, Bulgari, Poloni, Cosaci, Russi, Ungari, Germani, Armenii, Iudaei, fecundique Cingari Moldaviam incolunt. Graeci, Albani, Serbi et Bulgari libere ibi vivunt, et partim mercaturae operam dant, partim pro stipendio principi militant. Germani, Poloniet Cozaci pauci sunt, eique vel milites, vel aulici