Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/132

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
122
DEMETRII CANTEMIRI

Qui e Polonia in mediam Moldaviam translati fuere, longo temporis tractu patriae linguae obliti, moldavicam recepere, qui vero in confiniis Poloniae habitant, adhuc ruthenice et polonice loquuntur. Hungari, uti sacrorum Romanorum, ita et patrii sermonis fuere tenaciores, moldavicam tamen omnes callent. Cuiuscunque tamen generis fuerint, dominorum suorum operis assidue incumbere tenentur: nullus illis quo operentur modus dictus est, in domini arbitrio consistit, quotcunque diebus eos admovere velit operi. Pecuniara ei vi adimere aut iumenta nulla licet; et si thesaurum maximum nactus fuerit rusticus, nullae in eo partes sunt domini: quod si extorserit, conquerenti ut reddat, iudicio damnabitur. Si tamen iniuste agere voluerit dominus, tamdiu eum percutit, donec sua sponte ipsi reddiderit desiderata.

Occidere ipsum legibus prohibetur, et si quocunque modo eum vita privaverit, non modo iterum mortis reus erit dominus, sed etiam uxori liberisque necati libertatem debet concedere: neque enim ulii privatorum vitae et necis ius in quenquam Moldavorum competit, utpote quod solius est principis. Porro et vendere subditum Moldaviae baroni licet, sed non extra eum, in quo natus est, pagum. Si vero totam villam cum rusticis vendiderit, ea venditio firma rataque habetur. Tributi tantum solvit, quantum edixerit princeps, nee ullus ei praescribitur modus vel terminus.

Omnino cunctorum, quotquot in orbe sunt, colonorum, miserrimos pronunciassem moldavos rusticos, nisi terrae segetumque ubertas invitos quasi paupertate eximeret.

Pigerrimi sunt, laborumque impatientes, parum arant, parum seminant, sed multum metunt. Non curant, ut id habeant quod acquirere suis laboribus possent, sed contenti sunt, ut tantum reponant in horrea, quantum iis per annum, aut ad novum usque, uti praedicare solent, panem alendis sufficit: qua ex re, si qua ingruat sterilitas, aut inimica vis messem impediat, facile fame periclitantur. Vaccam si unam alteramve habuerit rusticus, satis se adeptum credit, quo se et liberos possit alere. Sunt enim, quae quadraginta, ad minimum viginti quatuor lactis libras quotidie praebent. Sin autem viginti habuerit alvearia, ex eorum proventu facile totius anni tributum potest solvere. Ut taceamus, singula alvearia, si coloni