Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/154

E Wikisource
Haec pagina emendata est
144
DEMETRII CANTEMIRI

CAPUT II
DE HIERARCHIA ECCLESIASTICA

Moldaviae ecclesiae, quoad externa, supremam curam ipse princeps gerit, et sedulo ac diligenter attendit, ut et facta et doctrina clericorum orthodoxae fidei praeceptis respondeat, ne quis suorum deviet a recte sentiendi tramite, indutusque ovina pelle, lupi cor intra se absconditum habeat, neve pastor gregem negligat, aut malis exemplis offendat. Interna animarum nimirum ad coelum ducendarum via metropolitae commissa est, qui ceu fidus pastor et vigilans domini servus subiectas sibi ecclesias visitat, iis episcopos, rudes quidem litteris, sed spiritu instructissimos largitur, et nihil omittit, quod ad ovium suarum pastum et salutem vergere posse animadvertit. Quoniam autem auctis Moldaviae incolis, gravior iste labor apparuit, quam uti ei ferendo unicus homo sufficiat, illi sublevando tres in Moldavia sedes episcopales institutae fuere, Roman, Radauzii et Huszii, ex his Radauziensi et Husziensi solum episcopi nomen tributum est, Romanensis autem archiepiscopus dictus, eique concessum fuit, ut in liturgiam mitram gereret, in reliquos tamen collegas suos nullam iurisdictionem habet, nec iis nisi solo ordine est superior. Chirotoniam Moldaviae metropolita a condita sede usque ad florentini conciliabuli tempora a patriarcha Constantinopoleos acceperat. Cum autem in ea synodo metropolita, homo simplex et divinis scripturis parum exercitatus, quo promissam sibi septimi throni dignitatem acciperet, aliisque a papa propositis honoribus potiretur, protestantibus licet qui cum ipso erant Alexandri Boni Moldaviae principis legatis, fictis et captiosis illius synodi decretis subscripsisset, at conventiculo dissipato in Moldaviam redire non auderet, Marchus Ephesi archiepiscopus suum archidiaconum, genere Bulgarum, at pietatis et orthodoxiae laude illustrem, Moldaviae metropolitam dedit, et quod ipse etiam Constantinopoleos patriarcha ad adversa castra transiisset, a patriarcha ochridensi confirmationem petere iussit. Atqui ex eo tempore usque ad elapsi saeculi initium semper ab ochridensi patriarcha benedictionem petere Moldaviae