Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/26

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
16
DEMETRII CANTEMIRI

Alchionia, ad Tyratem sub collibus in campo sita, parva quidem, sed pro illius, quo structa est, aevi ratione munitissima. Murum habet quadrangularem, sed firmissimum, altissimisque turribus defensum et e silice structum, quo vicini colles abundant. Superiora huius provinciae versus septentrionem, aquae lignorumque penuria colere prohibet, adeoque illa unicum, quod in Moldavia est, sed non adeo magnum eremum constituunt, quae loci pars in accuratioribus tabulis geographicis, deserta inscribitur.

Hanc urbem defendere, quia, perdita Tigine, haud parvum est contra Polonos propugnaculum, duo militaris ordinis praefecti a principe iubentur.

Superior Moldavia, incolis Czara de sus, septem minores provincias comprehendit.

1. Agrum Chotinensem, qui supra Soroccensem ad Tyratem versus septentrionem porrigitur. In eo Hotin, urbs ad Tyratem, e regione Camenecii, inter amplissimas Moldaviae civitates numeranda[1]. Olim ab occidente muris fossisque altissimis, ab oriente praecipiti Tyratis ripa salebrosisque a natura ipsa munita erat rupibus: at in ultimo, quod cum Russis habuerunt, bello Turcae captam a se civitatem anno 1712 antiquis moeniis ex parte nudarunt, contra recentiorum in morem adeo fìrmis operibus cinxerunt, et plus dimidio amplificarunt, ut hodie non immerito elegantissima munitissimaque Moldaviae civitatum appellari possit. Cum Moldaviae principi pareret, singulari praefecto ipsius cura credebatur: iam ubi a Turcis oppressa est, pasza turcico, contra pacta et foedera polona, quae confìrmant, in Moldaviae urbibus nunquam praesidium turcicum positum iri, regitur[2]. Occasum versus sequitur

2. Ager Dorohoiensis, in quo Dorohoi, oppidum non adeo nobile, haud procul a Ziziae fluminis fontibus. Propria haec est sedes vornici de czara de sus, id est procuratoris superioris Moldaviae,

  1. Videtur esse antiquae Daciae Triphulum sive Arcobadava, si Clepidava, ex. Matthei Praetorii opinione, pro Camenico erit accipienda, quamvis ea in meridionali, et non in boreali Tyratis ripa sita sit.
  2. Illud ergo damnum Moldavia ob defectionem est passa.