Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/29

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
19
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

cujus incolae plus quam 200 familiarum omnes catholicae sunt religionis, lapideamque et antiquissimam habent ecclesiam.

Ocna, et Totruss ad amnem Totrusz, nulla re magis memoranda oppida, quam egregiis salis meatibus, quae ibi in viciniis reperiuntur. Hac, qui amplior est, ex Moldavia in Transylvaniam patet ingressus.

Bassarabia, quae tertia olim erat Moldaviae pars, tota campestris est, montes sylvasque nullas, flumen, quod perenne dicere posses, unicum habet, Ialpuh; fontibus rivulisque prorsus caret, unde ad succurrendum aquarum penuriae, puteos quam profundissimos incolae fodere debent. Pro lignis iumentorum fimo utuntur, eoque in sole tosto suas casulas calefaciunt. Sabiugata ea fuit a Turcis antequam totus principatus iis subiiceretur, non moldavici amplius iuris, etiamsi hodie quoque circa Danubii oras oppida et pagi pleni sint moldava gente, non minus christianam religionem profitente, quam tyrannidem utriusque Barbari ferente: sed partim Tartaris habitata est, partim Turcis, Seraskieri mandatis obedire iussis. Ipsa regio quatuor hodie provinciis absolvitur: Buziacensi, Akiermanensi, Ciliensi et Ismailensi.

Mediterranea tenet

1. Budziak[1], Tartaris Nogaiensibus, quos nunc alii Budiacenses, alii Bielogrodienses vocant, concessum habitaculum. Cum enim circa annum Heg. 976, D-ni 1568, Selimi II iussu Crymeae Chanus fluviorum Tanais et Volgae combinationem tentaret, plusquam triginta Nogai eorum Tartarorum familiae, quae eousque Russiaco imperio paruerant, ab hoc defecerunt, et cum popularibus suis in Crymeam

  1. Tartarica lingua angulum significat, eo quod ipsa regio Danubium inter atque Tyratem versus Pontum Euxinum longe sese protendat, et in acutum angulum desinat, nec non videtur alludere ad vetus Bessis nomen, quod ab antiquis geographis et historicis huic regioni attribuitur. Hinc forte et Bassarabiae nomen prodisse, ex Ovidio coniectari licet, qui lamentatus inquit:
    Vivere quam miserum est inter Bessosque Getasqu.

    Ptolomaeus: super Daciam Peucini sunt et Bastarnae, Bastarnas vero et Bssos eosdem esse putat cum aliis Mattheus Praetor, Lib. 2. cap. 7. Sunt, inquit, qui putant, Bastarnas illos ipsos populos qui olim Bessi fuere, hodie Bassarabi dicuntur, scilicet, qui in Bassarabia degunt.