Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/39

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
29
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

tam. Hae vineae non incolis solum inserviunt, sed etiam pretii vilitas exteros mercatores, Russos, Polonos, Cosaccos, Transylvanos, quin et Hungaros allicit, ut magnam quotannis eius quamvis non melioris copiam in patriam suam transportent. Bessarabia quoque haud ignobilia olim, cum Moldavis pareret, vineta habuit, at ea iam collapsa sunt, postquam vini contemtores Turcae illam regionem colere coeperunt. Tamen qui in Ciliensi et Ismailensi agro habitant Christiani, quasdam adhuc vineas conservant, at vix tantum inde colligunt, quo suis subveniant necessitatibus.

Sylvis Moldavia quam plurimis superbit, tum caeduis, tum frugiferis arboribus conspicuis. Nautis inprimis commendata est quercus moldavica, eamque illi omnibus aliis lignis ad naves construendas esse aptiorem et contra carum firmiorem praedicant. Notarunt praeter alia album illum corticem, qui interius istos arbores tegit, nisi penitus illis adimatur, etiamsi vel minima particula remanserit, brevi tempore toti ligno inducere cariem, contra, si fuerit purgata, lignum contra omnes tempestatum, aëris et aquarum iniurias per plus quam centum annos incorruptum servari. Prae ceteris omnibus duo querceta Moldavis fuere celebrata, Cotnariense, et Kiegecziense. Cotnariensi, prope urbem eiusdem nominis, non natura, sed humana industria dedit originem. Campus erat amplissimus et ubique patens Stephani M. temporibus. In hoc cum Poloni magno cum exercitu castra metassent, adortus eos Stephanus M. profligavit, castris exutos in fugam vertit, plures caecidit, captivos eosque maxima ex parte nobiles plus quam XX milia coëgit. Pro his cum magnum lytrum Poloniae rex polliceretur, noluit assentire Stephanus, quod non pecuniam quaereret, sed tale sibi erigere cuperet trophaeum, quod ipsius posterioribus etiam seculis praedicaret victorias. Hunc in finem Polonis omnibus aratro iunctis totum illum campum, longum duobus, latum uno milliari, in quo commissum erat proelium, ligone subegit, praeparatisque hunc in finem glandibus consevit, quae iam in sylvas satis amplas et elegantes excreverunt. Moldavi eas hodie Dumbrevile Roszii, i.e. querceta rubra vocant, quod Polonico sanguine fuerint rigati. Poloni vero easdem Bucovina dixerunt, nec sine lacrymis unquam illius loci faciunt mentionem.