Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/64

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
54
DEMETRII CANTEMIRI

premum aulae interpretem, ad vesirii dicta respondet, gratias agit pro imperatorio beneficie sibi non merenti collato, pollicetur observaturum sibi iniuncta, cunctasque vires, quin etiam vitam ipsam in servitia suae Maiestatis libenter impensurum, rogatque ne clementia Imperatoriae Maiestatis ab eo avertatur. His dictis, iubente vesirio, capudzilar kiehaiasi togam chilaat, vulgo caftan dictam affert, et principi exosculandam primo exhibet, mox eadem principem supra reliquas eius vestes induit. Vestitus denuo ad vesirium accedit, eius manum, vestisque oram deosculatur, eique suum capukiehaiasi sive residentem in aula, quem secum habet, ostendit, rogatque, ut eum quoque sub sua protectione et tutela habere dignetur. Vesirius, si assenserit, ne chosz, i.e. quam optime, respondere solet; atque tunc kapu kiehaiasi quoque toga, sed secundi ordinis, induitur.

Peractis his solennibus, princeps tertio vesirii manum deosculatur, nulloque verbo interposito, ex auditorio egreditur, atque ad kiehaiae cubiculum se recipit. Eodem paulo post kiehaia sequitur, principi de nova dignitate congratulatur, ei potionem caffee et serbet (quae e sacharo aqua diluto conficitur) offert: miscetque de negotiis vel principatus vel aliis forte fortuna oblatis cum illo colloquia. Ibi dum princeps moratur, vesirii imirahor sive stabuli magister equum pulcherrime exornatum parat: et czausziorum praefectus cum 24 czauszis et quatuor vesirii a pedibus szatyris, nec non aliis quibusdam vesiri agalari (officialibus superioris ordinis) et icz agalari, internis officialibus, eques principis exitum praestolantur. Haec posteaquam secundum solennem ordinem disposita esse kiehaia resciverit, suffitum adferri, et principem suffumigare iubet, quod apud Turcas discessus et valedictionis signum est. Quo facto, manum kiehaiae deosculatur, et praecedentibus alai czauszis quatuor, ascenso equo, sequenti ordine ex aula vesirii egreditur. Primi procedunt czauszi tot quot princeps voluerit, cum czauszlar emini, sive suo praefecto, sequuntur vesirii agalari et icz agalari: post hos princeps sequitur quatuor szatyris stipatus, quorum duo paulo ante equum incedunt, duo ab utroque principis latere, eiusque pedes tenent. Proxime post principem kapu kiehaia sive residens eius lo-