Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/76

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
66
DEMETRII CANTEMIRI

unum e baronibus Galaczium usque ductorem dat et ipse Iassios revertitur.

CAPUT IV - DE CONFIRMATIONE PRINCIPUM

Atque ea quidem quam nunc recensuimus ratione Moldaviae principibus ab Othmanna aula sceptra committuntur, speciosa quidem, at adeo fragilia, ut, ni firmssimis muniantur circulis, dicto citius excidant e manibus. Etenim in ea, qua erga Moldavos usi sunt, agendi ratione satis demonstrarunt Othmannidae, haud iniuste de illis in proverbio dici, quod lepores non canibus sed curru venentur, neque vacuo sacco equum ad se allicere consueverint. Nimirum indomitum taurum moldaivicum, cuius ferociam non una vice haud sine damno fuerant experti, blandiiis delinire satius arbitrabantur, quam eiusdem vi compescere furorem, spe freti fore, ut idem successu temporis abiiceret pristinam feritatem, labefactisque amisso sanguine viribus, vincula compedesque sibi iniici volens nolensve pateretur.

Eo fine, cum Bogdanus III, Stephani Magni filius, primus suam Othmanno imperio subiiceret patriam, nullus ipsi negatus honos, confirmatae civiles et sacrae patriae leges, concessa summae dignitatis insignia, contentique fuere Othmannidae, ut, in feudi, quod vocant, recognitionem, quatuor aureorum millia quotannis aulae solverentur. Bogdano mortuo, filio eius Stephano VI, quem uti legitimum principatus haeredem proceres sibi dominum creaverant, maior habitus honos, missusque a sultano supremus stabuli praefectus legati nomine, qui ei de suscepto principatu congratularetur, eidemque insignia, caudas equinas, sandziacum, cuccam, togam principalem et equum imperatorium pulcherrime exornatum afferret. Huius successoribus, licet graviora imperarentur tributa, nullum tamen negare honorem, aut turbare principum electionem Othmannidae ausi fuere, donec Iohannis cognomento Armeni temporibus occasionem nacti fuissent, rescindendi antiqua privilegia, novaque et incognita ante onera imponendi provinciae. Cum enim praefatum