Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/79

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
69
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

iudicaverimus: eamque ob causam iusserimus, Tibi principatum Moldaviae confirmari et renovari. Itaque Tibi praefecturam et plenipotentiariam potestatem super Moldavos, nostrae Maiestatis subditos, concessimus; His Tu, ut antea fecisti, iustitiam administres, Boiaros et omnes cuiuscunque ordinis Moldaviae incolas protegas et defendas, eorum necessitates et aggravationes oppressionesque omnes nulla mora interposita fulgidae portae nostrae notificare ne negligas. Praet erea ad exequenda, quae ad Te venerint, nostrae Maiestatis mandata promptus sis, sublatsiquetuae vestis[1]oris, omnes in te existentes vires impendas: annuum vero et definitum Moldaviae haradz (tributum) constituto tempore ad thesaurum nostrum plene mittas.

Aliter sentire aut facere caveto, et signo nostro sancto fidem habeto. Datum Constantinopoli, anno… mense…”

Ei mandato adiunguntur etiam vesirii litterae, quibus principi notificat se suis precibus ac intercessionibus ab immensa clementia imperatoria tandem confirmationem principatus ipsi impetrasse etc.

His instructus kapudzibaszi, cursoriis, qui postici vulgo vocantur, equis Iassios proficiscitur, et ubi Galatium pervenit, praemisso cursore principem de suo adventu et die quo Iassios ingressurus sit certiorem reddit. Dicta luce princeps cum aula tota kapudzibaszi mille passibus extra urbem procedit obviam; ubi conveniunt, mutuis congratulationibus in equis sedentes se invicem salutant; post princeps, capudzibaszi a dextris vehere iusso, (qui apud Turcas locus est inferior) in urbem revertitur. Praecedit eum aliquis capudzibaszi officialis, mandatum imperatorium tela alba obductum in manibus, et togam principi destinatam in ulnis tenens, sequitur musica imperatoria et czauszii solennem acclamationem subinde repetentes.

Eo ordine usque ad aulam proceditur, ubi, posteaquam princeps cum cunctis baronibus in praetorium maius ingressus fuerit, et in suo solio consederit, capudzi baszi mandatum principi, princeps divan effendisi legendum tradit, quae omnia fiunt, eodem, quem supra in creatione principum descripsimus, ordine.

Praeter hanc confirmationem, quae non nisi singulis tribus annis fieri solet

  1. Phrasis est turcicae linguae promptitudinem et alacritatem ad serviendum significans.