Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

TEMERE SUSCEPTIS. 25

pollicitus sum et ipse. Mox agitari coeptum, utro potius iremus, Romam, an Compostellam. Factum est senatusconsultum, ut bonis auspiciis utroque postridie proficisceremur omnes.

co. O grave decretum, dignius, quod vino inscriberetur, quam aeri.
ar. Ac mox ingens obambulat patera, quam ubi suo quisque ordine ebibisset, votum factum est inviolabile.
co. Nova religio; sed num omnibus contigit reditus incolumis?
ar. Omnibus, praeterquam tribus, quorum unus in profectione moriens, mandavit nobis, ut suis verbis salutem diceremus Petro et Iacobo. Alter periit Romae, iussitque, ut suo nomine salutaremus uxorem ac liberos. Tertium reliquimus Florentiae, valetudinis plane deploratae. Opinor iam esse apud superos.
co. Adeone pius erat?
ar. Imo nugator maximus.
co. Unde igitur isthuc suspicare?
ar. Quia peram habebat indulgentiis largissimis distentam.
co. Audio: sed iter est longum in coelum, nec satis, ut audio, tutum, ob latrunculos, qui obsident regionem aëris mediam.
ar. Verum: sed ille sat erat munitus diplomatibus.
co. Qua lingua descriptis?
ar. Romana.
co. In tuto est igitur?
ar. Est, nisi forte incidat in genium aliquem, qui Latine nesciat: tum esset illi redeundum Romam, et novum diploma impetrandum.
co. Bullae venduntur illic et mortuis?
ar. Maxime.
co. Sed interim illud mihi monendus es, ne quid effutias incogitantius: iam enim Corycaeis[1] plena sunt omnia.
ar. Ego vero nihil elevo indulgentias, sed combibonis mei stultitiam rideo, qui quum esset alioqui nugator nugacissimus, salutis suae proram, ut aiunt, ac puppim in membrana collocavit potius, quam in correctis affectibus. Sed quando fruemur illa voluptate,
  1. I.e. observatoribus. Corycaei, per portus Coryci montis dispersi, negotiatorum cursum inquirebant, ac deinde piratis significabant.