Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/383

E Wikisource
Haec pagina emendata est

mystagogi, ut non auderem oculos attollere.

me. Istius igitur profectionis non erat admodum laetus exitus.
og. Imo multo laetissimus.
me. Reddidisti animum, nam mihi quoque cor in genua deciderat, ut loquitur Homerus.[1]
og. A prandio repetimus templum.
me. Audebas suspectus sacrilegii?
og. Fortassis, sed ipse mihi suspectus non eram. Nescit pavorem mens sibi bene conscia. Trahebat me tabulae visendae cupiditas, ad quam mystagogus nos relegarat. Eam diu quaesitam tandem invenimus, verum in alto defixam, ut non a quibuslibet oculis legi posset. Mihi tales sunt oculi, ut nec Lynceus dici possim, nec omnino lusciosus. Itaque legentem Aldrisium oculis obiter assectatus sum, nec illi satis fidens in re tanta.
me. Excussa est omnis dubitatio?
og. Puduit me mei, qui subdubitassem, adeo res tota illic ponebatur ob oculos, nomen, locus, res ut erat ordine gesta; breviter, nihil omissum. Dictus est Guilhelmus Lutetiae natus vir pius, quum alias tum praecipue religiosus in conquirendis toto orbe divorum reliquiis. Is peragratis regionibus plurimis, monasteriis ac templis undique lustratis, tandem peruenit Constantinopolim. Nam huius Guilhelmi frater illic agebat episcopum. Is iam adornantem reditum admonuit esse virginem quandam Deo dicatam, quae lac haberet Virginis matris; abunde felicem futurum, si vel precario vel precio vel arte portionem aliquam posset nancisci. Nam caeteras reliquias omnes, quas hactenus collegerat, nihil esse ad tam sacrum lac. Ibi Guilhelmus non conquievit, donec exorat dimidium eius lactis. Eo thesauro plusquam Croesus sibi videbatur.
me. Quid ni? et quidem praeter spem.
og. Recta domum properat; in itinere morbus occupat.
me. Ut nihil est in
  1. Loquitur ita Homer. Iliad. O. v. 280. Τάρβησαν, πᾶσιν δὲ παραὶ ποσὶ κάππεσε θυμός.