Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/238

E Wikisource
Haec pagina emendata est
236
STRATEGEMATICON LIB. III.

transfixit cuspide: quod factum quibusdam, tanquam sævum increpantibus, « Qualem inveni, inquit, talem reliqui[57]. »

3. Epaminondas Tbebanus idem fecisse dicitur.

XIII. De emittendo et recipiendo nuntio.

1. Romani obsessi in Capitolio, ad Camillum ab exsilio implorandum miserunt Pontium Cominium: qui, ut stationes Gallorum falleret, per saxa Tarpeia demissus, transnato Tiberi, Veios pervenit[58], et perpetrata legatione, similiter ad suos rediit.

2. Campani, diligenter Romanis, a quibus obsessi erant, custodias agentibus, quemdam pro transfuga subornatum miserunt: qui occultatam balteo epistolam[59], inventa effugiendi occasione, ad Pœnos pertulit.

3. Venationi quoque et pecoribus quidam insuerunt litteras, membranis mandatas.

4. Ali qui et jumentum in aversam partem infulserunt, dum stationes transeunt.

5. Nonnulli interiora vaginarum inscripserunt.

6. L. Lucullus, Cyzicenos obsessos a Mithridate ut certiores adventus sui faceret, quum præsidiis hostium teneretur introitus urbis, qui unus et angustus ponte modico insulam continenti jungit, militem e suis, nandi