Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/404

E Wikisource
Haec pagina emendata est
402
DE AQUÆDUCTIBUS.

et rationi, et commentariis, exceptis his quatuor quos aquarii novaverunt. Omnia autem, quæ mensura continentur, certa et immobilia congruere sibi debent; ita enim universitati ratio constabit. Et quemadmodum (verbi gratia) sextarii ratio ad cyathos[69], modii vero et ad sextarios, et ad cyathos respondent; ita et quinariarum multiplicatio in amplioribus modulis servare consequentiæ sua regulam debet: alioquin, quum in erogatorio modulo minus invenitur, in acceptorio plus, apparet non errorem esse, sed fraudem.

35. Meminerimus, omnem aquam, quoties ex altiore loco venit, et intra breve spatium in castellum cadit, non tantum respondere modulo suo, sed etiam exuberare; quoties vero ex humiliore, id est minore pressura, longius ducatur, segnitia ductus modum quoque deperdere: ideo secundum hanc rationem, aut onerandam esse erogationem, aut relevandam.

36. Sed et calicis positio habet momentum: in rectum et ad libram collocatus modum servat; ad cursum aquæ oppositus, et devexus, amplius rapit; ad latus prætereunlis aquæ conversus, et supinus, nec ad haustum pronus, segniter exiguum sumit. Est autem calix modulus æneus[70], qui rivo vel castello induitur, huic fistulæ applicantur: longitudo ejus habere debet digitos non minus xii; lumen, id est capacitatem, quanta imperata fuerit. Excogitatus videtur, quoniam