ædificis. maceriisve. inclusæ. sunt. maceriæ. quas. curatores. aquarum. causa. cognita. ne. demolirentur. dominis. permiserunt. quibus. inscripta. insculptaque. essent. ipsorum. qui. permisissent. curatorum. nomina. maneant. hac. lege. nihilum. rogator. quominus. ex. iis. fontibus. rivis. specubus. fornicibus. aquam. sumere. haurire. iis. quibuscumque. curatores. aquarum. permiserint. præterquam. rota. calice. machina. liceat. dum. neque. puteus. neque. foramen. novum. fiat. ejus. hac. lege. nihilum. rogator.
130. Utilissim lægis comtemptores non negaverim dignos pœna, quæ intenditur. Sed negligentia longi temporis deceptos leniter revocari oportuit. Itaque sedulo laboravimus, ut (quantum in nobis fuit) etiam ignorarentur, qui erraverant. Iis vero, qui admoniti ad indulgentiam imperatoris decurrerunt, possumus videri causa impetrati beneficii fuisse. In reliquo vero opto, ne exsecutio legis necessaria sit, quum officii fidem etiam per offensas tueri præstet.