Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est
21
de lingua etrusca dialogus

abducat. Possem tibi ex vivis indicare plurimos in meditando et inveniendo acutos et in scribendo perelegantes, sed ne putes ambitione me labi, unum tibi proferam Oratium Oricellarium non sine gravi jactura literarum e vivis sublatum. Hic ad summa ornamenta, quae sibi ex philosophiae ac scientiarum studio comparavit, insignem dicendi cultum adjecit. Cum enim cunctas summi oratoris virtutes solute scribendo expresserit, adeo in poetica etiam facultate se extulit, ut in sublimi ilio dicendi genere, quo more nostrorum poetarum divina et supra rationis vires locata mira carminum felicitate panduntur, vicerit innumeros, cesserit nemini. Idem in elegantissimis illis dialogis, quibus omnem veterum sapientiam complexus est, praecipue vero socraticae ac platonicae scholae decreta, illata novorum inventorum luce, mira facilitate patefecit, exemplo nobis ostendit, quanta diligentia et industria avocanda et abstrahenda oratio sit ab ea, quae nunc viget, consuetudine loquendi et veterum imitatione ac studio excolenda. Nihil enim in ejus scriptis deprehendi potest, quod non videatur a Bocacii et Petrarchae temporibus emanasse atque ex assidua illorum lectione perfluxisse. Hujus exemplum atque auctoritatem omnibus qui nostris temporibus scripserunt, ideo praeferendum arbitror, quia nullum haec aetas habuit, qui priscam elegantiam, puritatem et robustam, ut ita dicam, atque maturam eloquentiam felicius sit assecutus. Amplus enim scriptor est, lenis et facilis ac summa cum suavitate sublimis, cujus reconditas exquisitasque sententias mollis et pellucens vestit oratio, quae tam pura est, ut nihil liquidius, ita libere fluit, ut numquam adhaerescat, nec quidquam tam tenerum quam illius comprehensio verborum. Haec eadem adstricta numeris varie dissimulanterque conclusis et multis verborum atque sententiarum distincta luminibus. Accedit ordo rerum plenus artis et mire mos dialogorum expressus, ut cum diutius in eorum lectione moreris ad eadem loca atque colloquia, quae tibi inducuntur, tota mente atque animo videaris esse translatus. Quod si tanta fluxerunt in hunc ornamenta dicendi, eiusque oratio est antiquioris aevi et vetustorum scriptorum composita verbis et formulis, hunc sequamur, nec patiamur orationem nostram inquinari recentiorum temporum sordibus et peregrinis