Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/342

E Wikisource
Haec pagina emendata est
340
orationes

coacti fuerunt voces a nativa significatione abstrahere ad sublimitatem novitatemque rerum. Atque ex his aliisque aetatis aureae scriptoribus, quae Augusti aevo concluditur, carpenda sunt atque proferenda pueris faciliora ex ordine atque honestiora, ut singulorum auctorum ingenium stylusque degustetur, atque inter explicandum flectendae sunt mentes puerorum ad observationem syntaxeos cujuscumque verbi et agnitionem praeceptorum, quae commissa cum exemplis et ad usum assidua styli exercitatione traducta firmius inolescent animis, quam recitata memoriter.

Porro in traditione praeceptorum id, meo judicio, peccatur in scholis maxime, quod quae ad latinae linguae intelligentiam requiruntur, latine praebentur, atque ita obscura per obscuriora panduntur. Etenim regulae ad auctorum sensus reserandos institutae, ipsaemet indigent eadem clavi, cujus usum e regulis petimus. Quid autem absurdius quam petere lucem a tenebris et linguae intelligentiam quaerere a praeceptis eadem lingua nondum intellecta conscriptis? Cum naturalis rerum ordo postulet ut ad obscura per aperta pergamus, ac vernaculis vocibus regula illa tradatur, cujus ad aliam linguam aperiendum est usus. Et praeterea longe facilius haerent memoriae clara quam obscura praecepta. Nihil gravius enim, nihil aerumnosius quam ediscere prorsus ignota. Quo novo supplicii genere afficitur aetas illa hominis maxime innoxia, nempe puerilis, quae poenas in ludo literario pendit ignorantiae magistrorum.

Praeter obscuritatem non leve incommodum parit multitudo praeceptorum et exceptionum, quarum copia regulam aliquando adeo extenuat, ut inutile fuerit redegisse in regulam quod tot exceptionibus erat exhauriendum: quod accidit cum paucis ab exemplis regulae concluduntur, tum enim ex exemplis contrariis atque de regula exclusis oriuntur exceptiones. Unde quo sunt angustiora praecepta, eo magis et praecepta ipsa et exceptiones increbrescunt, perinde atque hydra secetur. Quamobrem eas utiliores putaverim regulas et commodiores, quae minores numero quidem sint, complexu vero latiores, e quibus quam minimum carpat exceptio.

Igitur e tanto numero grammaticorum is, meo judicio, studia