Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/345

E Wikisource
Haec pagina emendata est
343
de instauratione studiorum

Homerum quis admirabitur, nisi ad judicii maturitatem et sapientiae pervenerit culmen. Tum enim ea extollet plurimum, quae stultis atque imperitis Homerum inauspicato legentibus risum plerumque movere videmus, ut quanti facimus Julii Scaligeri eruditionem et acumen, tantum illius perversitate judicii stomachemur. Ex qua sequens aetas tantam hausit audaciam, ut semidoctorum numerum effuderit infinitum, qui suum Virgilio tribuere nesciunt, nisi Homero detraxerint, cum si Virgilius umquam ad nos rediret, fastidiret plurimum laudes prodeuntes ab iis, quibus fastidio esset Homerus. Cujus ipse ingenium Aeneide sua in latinam adduxit linguam et ad majestatem vertit composuitque romanam, contractius reddens atque contentius quod Homerus lenius uberiusque profuderat.

Eodem tempore quo graecas docentur literas, erudiri etiam poterunt adolescentes communioribus rhetoricae praeceptis, quae scilicet non tam ad inveniendum prosunt, quod unice a philosophia petendum, quam ad disponendam et ornandam orationem; qualia sunt ea quae in Rhetoricis ad Herennium continentur. Qui libri, neglectis centonibus et ineptiis recentiorum, summa cum utilitate studiosis anteponentur.

A vulgari rhetorica et a studio linguarum consuevere pueri ad ratiocinandi ac disputandi artem, nempe ad dialecticen decedere, quae perinde atque rhetorica fuerit inanis, nisi materiem sibi vel ex communibus rebus vel e scientiis aliis contrahat. Quantumcumque enim quis defínitionis regulas calleat, nunquam tamen recte, sine rei definiendae cognitione, definiet. Fac enim sit quis legatum definiturus, qui legatum tamen ignoret, neque discrimen inter legatum et hereditatem intelligat; certe utcumque dialecticam suam excutiat, nunquam neque fortuito legatum delibationem hereditatis appellaverit. Contra vero ubi didicerit hereditatem esse successionem in jus universum quod defunctus habebat, legatum vero particulam ex bonis hereditariis testamento detrahendam, etsi nullam definiendi teneat regulam, tamen tam perspicue legati naturam nobis expediet, quam structor murarius parietis, aut faber lignarius mensae. Ita ut in suo quisque artificio, etsi dialectices omnino expers, tamen plus definiendo pol-