Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/347

E Wikisource
Haec pagina emendata est
345
de instauratione studiorum

speciei etiam convenire, proptereaque revocabilem esse donationem causa mortis, quia species est ultimarum voluntatum, quod omne genus est revocabile? Quasi non satis fuerit enunciatum ex jure illud assumsisse quo totum argumentum, sine ulla ope dialecticae concludatur. Tandem ut ad judicium de vero et falso veniamus, cujus eruendi facultatem sibi prae ceteris adrogant praestigiatores isti per illas trutinas veritatis, quas modos argumentorum appellant nempe per monstra illa verborum perterrefaciendis pueris inventa, barbara, scilicet, felapton, frisesomorum et similia. Si Titius moriens centum habebat in bonis, adita vero haereditate reperiatur minus, haeresque legatis oneratus velit ea pro deminuta parte deminuere, repugnantibus legatariis; nonne satis erit habere a scientia juris regulam illam, quae tradit, in definienda quarta, spectandam esse patrimonii quantitatem, quae superest tempore mortis non tempore aditionis, ut facile judicetur legatariis idem praestandum quod obtinuissent si haeres tempore mortis confestim adiisset? An vero judicium hoc nullo modo proferetur nisi contorqueatur arcus dialecticorum et argumentum conferatur in figuram illarum aliquam, quae veluti picta tabella obijciat oculis hujus judicii veritatem et homines de re contendentes trahat ad concertationem verborum? Quando igitur dialecticis regulis, neque ad inveniendam neque ad secernendam veritatem opus habemus; num ideo hanc prorsus artem nobis tanto studio a veteribus commendatam abiiciemus? Minime id quidem. Etenim utcumque spem frustretur nostram, haud tamen indigna est cui partem aliquam otii nostri tribuamus, trium scilicet aut quatuor mensium exercendo expediendoque ingenio, ut consuescamus introspicere ac rem volvere quoquo versum per partes et genera; dummodo meminerimus hujusce artis studium non sua sed aliarum doctrinarum causa suscipiendum esse, ne, dum instrumentum excolimus, more scholasticorum ipsum obliviscamur opus. Illud etiam nobis persuadeamus oportet, quae faciliora sunt hujus artis atque breviora, eas usus esse majoris, caveamusque ne pueros ad fallendum et calumniandum inque rebus perspicuis rixandum assuefaciamus. Ut saepe inter discipulos tenebrionum usu venit, qui cum inepte ac summa cum patrimoniorum jactura