Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/417

E Wikisource
Haec pagina emendata est
415
de repetendis fontibus doctrinarum

Quamobrem privatas opiniones privatosque sensus unius aut alterius familiae non tam a divinarum, quam ab humanarum rerum studio profectos, pro doctrina sententiaque Ecclesiae universae fraudolenter obducunt, ut apte in eos cadat illud Antonii ad alterius factionis homines: «Castra Pompei senatum appellatis»[1]. Atque ita audent corruptelas suas antiquitati praeferre, quasi ratio christianae institutionis et lex interior, exteriori mutatione ac novis interpretum deliriis extingueretur.

An enim Ecclesia dimiserit umquam susceptum semel pietatis et justitiae sensum, qui divinae portio est et immutabili immortalisque naturae? An versatilem Christus nobis tradidit volucremque doctrinam, ut quae Apostolorum tempore vera fuit ratio pietatis, ea mutatis moribus hominum dilabatur? An quia non amplius Ecclesia exigit a nobis exteriores illas poenas, ideo condonatos nobis reputabimus actus internae virtutis, quibus poenae illae respondebant, quique laboriosis earum adspectibus exprimebantur?

Etenim exteriora opera pietatis, qualia scilicet ab Ecclesia injunguntur, quid aliud sunt, rogo, nisi pietas interior, tamquam arborum succus in fructus et palmites erumpens? Quid nisi virtus animorum occurrens oculis et corporeae imagines internae sanctitatis? Haec si non omnia, neque semper, neque ab omnibus Ecclesia poenis judicialibus in vita reposcit, nihilotamen minus exigit a nobis animum ad ea pronum atque compositum, Qui si vera poenitentia teneatur, ultro subibit moerores et luctus coelestium curarum umbras et nativos sincerae pietatis colores; ultroque corpore ac mente jejunans abstinebit voluptatibus iis, unde culpam contraxit ac sponte sua poenas amplectetur peccatorum ultrices et comites voluntarios virtutum christianarum.

Humanam nimirum naturam ad divinitatem potiundam ab initio procreatam ac deinde progenitoris nostri vitio a spe illa prolapsam, pristinum in gradum ac sortem Deus restituit, eadem nostra natura induenda, suscipiendisque hominum in se culpis, quas oblatione sui ipsius et vitae profusione, mirabiliter expiavit. Etenim nihil perfectioni magis quam vitium adversatur: unde, ut

a Deo reciperemur, malum infinitum, infinita bonitate fuit exhau-

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or15