Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/428

E Wikisource
Haec pagina emendata est
426
orationes

temque justitiae transferre ad animum nostrum, ut iisdem sapientiae luminibus, quibus injustitiam compescimus aliorum, injustitiam propriam, nempe nostrarum cupiditatum intemperantiam perdomemus.

Igitur, quia pars nostri quasi lumen et oculus interior cognoscendis discernendisque rebus vacat, pars vero alia coeco appetitu ducta volvitur in sensuum tenebris, ne simus, obsecro, adeo nobis injuriosi ut naturae dissolvamus armoniam, sed potius ex divina institutione regimen dominiumque nostrorum omnium, providenti facultati, verumque a falso et aequum ab iniquo distinguenti unice permittamus. Ubi enim nobis ratio, quae gubernaculum est animorum, imperaverit, justitiam pariet interiorem; perinde atque lex civitatibus praesidens, justitiam creat externam: cum ratio lex privata sit, lex autem ratio publica, quae de multorum ratione consiliisque coaluit, ut in communes cederet mores. Has boni et aequi arbiter assertorque futurus, nisi noverit in semetipso locare partes, numquam extra se certe profecerit, quantumcumque hauserit e fontibus civilis et pontificii juris. Vir enim injustus, quo peritior fuerit juris, eo peccabit profecto liberius, quia poenas cavere didicit ac peccandi tempus novit locumque tutiorem.

Facultates autem animi recte locare atque intra hominem fundare justitiam, humana simul docet ac divina sapientia. Prae qua, etsi humana caliget, utemur hac tamen veluti cortice utuntur nare incipientes, neque omnino philosophiae munera negligemus, quae naturalis justitiae vires explicavit, asseruitque regnum rationis humanae: in qua velut in tabula divinitas cum notitia sui honestatis leges insculpsit aeternas. Quas profecto leges vitiis in hominibus consepultas exuscitavere philosophi, provocantes cognitionis igniculos ac divinae naturae simplicitatem pandentes tollentesque multitudinis deos, quorum auctoritate atque exemplis mortales miseri vitia diu aluere sua, dum ab diis ipsis, quibus humanas affectiones adscribebant, criminum omnium exordia ducerent.

Quamobrem Socrates, cum justitiam videret metu deorum non satis munitam, disputationibus suis prodidit poenas interiores in