Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/432

E Wikisource
Haec pagina emendata est
430
orationes

vorum, ut non tam laetum sit praestare minoribus, quam superioribus cedere molestum. Aucta enim dignitate, crescit ambitio, quae si attigerit summum, nec habeat quo evagetur, tum veluti Charybdis undas resorbens suas, intra se vehementius exaestuat et omni spe feliciter defuncta, cupiditas vertitur in moerorem. Qua de tempestate nos a Christo instituta humilitas sola eripuerit: iram vero et prolem illius odium livoremque christiana sola extinxerit caritas, quae amorem hominis cujusque proprium sursum extulit atque ad unam reflexit infinitam divinamque naturam. Quae cura sit orbis bonorum omnium, jure suo, sibi vindicat amorem nostrum, cum extra se nihil bonum atque amabile inveniatur, nisi quod ipsius Dei causa ejusque jussu proponitur diligendum: quale ipsum est hominum genus proximorum nomine veniens, sine quorum amore mutuo nulla vel publica civitatum vel privata pax extiterit singulorum. Non minus enim animus hominis odio et ira quam seditionibus civitas turbisque discerpitur. Unde non mirum si amor cujusque proprius, caritati oppositus, motum et bellum excitat discordium inter se affectionum, quibus cum privatim tum publice componendis, caritas mutuam inter homines incommodorum tolerantiam et commodorum voluntariam communionem instituit. Quamvis igitur aliquibus philosophorum interluxerit veritas haec humanitatis ab origine sua vitiatae, quod quidam significare videtur, cum ait praeceptorem suum intellexisse:

Vitium vas efficere ipsum
omniaque ipsius vitio corrumpier intus[1].

Tamen mederi malo non poterant primo quia totum hoc divinum erat reparationis opus, deinde quod coelesti hoc ministerio duarum caruere virtutum: quarum altera cupiditatem, altera oppressit iram, ut philosophi tantum ad excindendam, hae vero divinae satellites ad evellendam arborem vitiorum incumbant. Qui sese igitur contemserit, haud indigne feret si ab aliis contemnetur, et laesus poenas non reposcet, sed ultro remittens ultionem, immo et novae sese offerens injuriae, non modo exarmabit

alienam iram, sed pudore afficiet aggressorem, eumque ab inimico

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or23