Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/177

E Wikisource
Haec pagina emendata est


Pectore verba puer ; nunc te melioribus offer.
Quo semel est imbuta recens, servabit odorem
Testa diu. Quod si cessas, aut strenuus anteis,
Nec tardum opperior, nec præcedentibus insto.



AD JULIUM FLORUM.


Juli Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti privignus, scire laboro.
Thracane vos, Hebrusque nivali compede vinctus,
An freta vicinas inter currentia turres,
An pingues Asiæ campi collesque morantur ?
Quid studiosa cohors operum struit ? Hoc quoque curo.
Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit ?
Bella quis et paces longum diffundit in ævum ?