Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/199

E Wikisource
Haec pagina emendata est


Sic, qui pauperiem veritus, potiore metallis
Libertate caret, dominum vehit improbus, atque
Serviet æternum, quia parvo nesciet uti.
Cui non conveniet sua res, ut calceus olim,
Si pede major erit, subvertet, si minor, uret.
Lætus sorte tua vives sapienter, Aristi ;
Nec me dimittes incastigatum, ubi plura
Cogere quam satis est, ac non cessare videbor.
Imperat, aut servit collecta pecunia cuique,
Tortum digna sequi potius quam ducere funem.
Hæc tibi dictabam, post fanum putre Vacunæ,
Excepto quod non simul esses, cetera lætus.



AD BULLATIUM.


Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos ?