Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/40

E Wikisource
Haec pagina emendata est
34
Præfatio

clare daturus, obiectis siccioribus rivulis, ab ipso fonte historicam exhaurit veritatem. Genus ait, hoc Turcarum cum esset magnum, et in immensum auctum, compertum habeo, in aliquot partes, sive tribus esse divisum, inter quas fuisse unam Oguzorum tribus, hominum genus neque malum, neque imbelle. Ex his natus inquit, est dux eorum Duzalpes, (qui in Turcicis annalibus idem est قیا آلب Kyia aleb, pater quidem Sulejmani, avus autem Erdoguli et proavus Othmani primi Othmanidum Imperatoris) vir æqui iustique studiosus, hunc (asserit deinde) accipio, ob fortitudinem suam plurimum esse laudatum, tantæque fuisse iustitiæ (Ogusiis namque cunctis ius dicebat) ut litigantes ipsum eligerent arbitrum in re qualibet. Sententiamque quam referebat, utraque pars læta accipiebat. Hanc viri æquitatem deprehendentes Oguzii, impetrarunt, precibus defatigantes, tunc regionibus illius regem (quem Laonici explicator, Alajddinem Iconii Sultanum esse male interpretatur) ut eum acciperent sibi iudicem, quod ubi contigit, semetipsos tradiderunt Duzalpi (Patri nimirum Sulejmani) ut secum ageret, secundum quod ille existimaret, res Oguzorum melius habituras. Deinde cum filius huius nomine Oguzalpes (hunc eundem esse Sulejmanum szahum statim patebit) Imperium Oguzorum sibi vendicasset, ad Tyrannidem aspiravit, armaque infesta Græcis inferendo, brevi in Asia ad maximam evehit claritatem. Præterea Orthogules, Ogazalpii