Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est
48
Præfatio

(quam fusius secunda parte historiæ exponemus). Consultabant eo tempore Constantinopoli, in Hippodromio, tum milites, tum cives, tum et ecclesiasticus ordo, per aliquot dies de Sultano Mustafa regno privando, alioque constituendo Imperatore. Sed quod Sultan Mustafa consanguineos suos, Ibrahim Sultani Ahmed, avunculi sui, suosque duos filios, nec non fratrem Sultanum Ahmed, qui hodie Othmanidum sceptra tenet, Adrianopoli apud se, uti moris est, firma sub custodia detineret, metuebant, ne divulgata exautorationis ipsius famâ, illos necaret, sublatisque legitimis Imperii hæredibus, populum velit nolit, eum ut Imperatorem adorare cogeret. Hoc timore cruciatos, tandem neo-electus Mufti, et qui cum eo erant Ulema, vel docti, Constantinopolitanique proceres, erexerunt dicentes: Imperium equidem in alia prorsus cum Othmanidis haud coniunctam transferre stirpem, contrarium esse legibus tam divinis quam humanis. Sed quoniam non deessent è Tartarorum Crymensium genere, sanguine Othmanis iuncto, qui Othmanicæ reipublicæ legitimè præessent, frustra de ἀναρχία, timere populum. Etenìm si vel Sultan Mustafa omnes, quos secum detinet consanguineos, trucidasset, debere et hunc parricidii, turbatæque quietis publicæ, pœnas luere. Successorem autem è Crymensium Tartarorum chani filiis, petendum esse, ut qui eiusdem cum Othmano sint Prosapiæ. Tanta vero est apud illos, huius legis vis, ut et eos qui ex fœminino sexu prognati sunt, prorsus ab imperio excludat.