Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/9

E Wikisource
Haec pagina emendata est
3
Præfatio

probare, recte nos in ea, quam iam edimus, historia, Annos Hegiræ cum æra Christiana conciliasse. Non vero opus esse existimamus de nomine Hegiræ.... litem movere, atque disquirere: utrum ea à fuga falso prophetæ Mecca Medinam, an ab ipsius obitu (ut nonnullis Muhammedanis placet) ducat initium. Sufficit enim nobis convenientiam æræ Turcicæ cum Christiana, prolatis aliquot è Christianorum scriptis exemplis, docere. Rectissime Ricciolus, in magno suo chronologico opere, Hegiræ initium in annum Domini 622 collocat, cuius et verba (cùm præcipuè de die autores dissentiant) hic apponere non pigebit. De die, inquit, fit dissensio. Astronomi enim cum Alfragano, Albategnio, Alphonsinis, et Iodano, ad praxim Astronomiæ, annos Ismælitarum, et Turcarum computant ab Idibus, seu die 15, Iulii feria 5, quia in illam incidit verum novilunium. Sed Arabes ipsi et Turcæ, et cum illis chronologi Scaliger, et Petavius etc. politice computant, a die 16 Iulii, feria 6 unita cum vespere præcedente, quia nocte illa, quæ subsecuta est diem XV, Meccâ aufugit, et eadem nocte, prima corniculatæ lunæ phasis, apparuit, à quo proinde Arabes ineunt neomenias suas, feria VI, vel Veneris, illis nùnc sacra. Detinere equidem Benevolum Lectorem poterit, quod notetur dissensus Astronomicarum regularum, à Turcico computo; at ipsius ratio non explicetur. At vero sciendum Pseudoprophetam Muhammed, cùm primum sua superstitione, orbem inficeret, plebi rebus Astronomiæ minus instructæ, de novilunii initio hanc generalem regulam dedisse: